Latein Schularbeit, 7. Klasse

Eine weitere Lateinschularbeit zum Üben!

Text
Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
quam ferus et vere ferreus ille fuit!
Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
tum brevior dirae mortis aperta via est.
An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra
vertimus, in saevas quod dedit ille feras?
Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,
faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
securus sparsas dux gregis inter oves.
Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem
arma nec audissem corde micante tubam;
Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis
haesura in nostro tela gerit latere.


Interpretation

  • Arbeite die Gegenüberstellung im Text heraus! Beachte sowohl Inhalt als auch die sprachlichen Mittel des Dichters!
  • Wer trägt die Verantwortung für den Wandel?
  • Vergleiche die Stelle mit dem Zeitaltermythos Ovids!

Keine Kommentare: